821
Vulgo nil
permitten¬
dum in me¬
dendo.
Nobiles me¬
dicinae non
omnibus tu¬
ta.
Panacea [sic] non
est praecipi¬
tatus aut vi¬
trum Antimonii
Stibium in¬
star protei.
16 DE PANACEA
temeritati vulgi sunt permittenda. Et si no¬
bilis medicina est, sane extra periculum ra¬
ro est, nisi nobilis dicatur, non operatione
sed precio, quo hodie nobilitas aestimatur.
Si operatione praeclara est, quis medicorum
aut saltem peritorum inficias ire potest in
manu imperiti esse instar gladij? Nullius
virtutis id dixerim, quod etiam infanti secu¬
rum, quouis modo tractetur, est.
Ad descriptionem pertinent etiam haec:
Non cogitandum suspicandumque est, esse
Mercurium praecipitatum; vitrum antimo¬
nij, aut aliud imperfectè praeparatum, vene¬
natumve medicamentum, quemadmodum
etiam nec operationem absoluit instar vnius
ex illis. Item: Non est ignis elementarius,
licet morbos consumat sicut ignis ligna. De
praecipitato & vitro antimonij vere negat.
Neutrum enim horum est, nec accedit. Mo¬
neo tamen aliquos Chymicos Mercurio Co¬
rallino, & auro vitae non minora miracula
Amvvaldinis tribuisse. Neque abnuerim posse
simili modo parari etiam hydrargyron. Sed
Amvvaldus loquitur de vulgari, vt & de eo¬
dem vitro. Alias stibium vere videtur mihi
proteus quidam esse; Et Chymici eius tin¬
cturam extractam mirificis encomiis in¬
terdum vltra auri essentiam & sulphur [sic] euehunt.
Consentiunt & alia, quorum vnio facta est in
radice mistionis primae: nec effectus fallit.
Imper¬