337
144 EPIST. CHYMICARVM
EPIST. XVII. EXPERI¬
mentum explicationis hieroglyphicae
in tabula Smaragdina Her¬
metis.
AD VIRVM CLARISS. D. HIERONI¬
mum Reusnerum Phil. & Med. Nord¬
linganum.
COGITANTI mihi, Vir praeclare, impen¬
sius ea quae ad me de chymica veritate
neglectis hieroglyphicis in aperto propo¬
nenda, scripsisti maior subinde oritur diffi¬
cultas, adeo vt visus mihi sis autor esse artis
Lullianae, aut numerorum Platonicorum ex¬
pediendorum. Est enim illud artificium ob¬
scurissimis inuolutum perplexitatibus, quas
qui enucleabit, ille artem explanabit doce¬
bitque disertè. Istud autem qui possim sine
alis ingenioque Daedaleo [sic], aut filis Ariadnaeis [sic],
Mercuriive caduceo, aut Alexandri gladio
& Aeneae aureo Ramo, hesperidumque po¬
mis? Longe inexplicabilior error labyrin¬
tho est; longè periculosior via quam qui
Phaëton, & Icarus incessit: multo tenebro¬
sior praecepsque magis auerni faucibus, &
impeditior Gordiano nodo tela. Medeae ar¬
tibus ad aureum vellus peruenisse Iason di¬
citur. Ego ne si copia quidem esset, vti ei
velim. Ex hieroglyphicis vna est circuli qua¬
dratura. Hanc inexplicabilem iudicaui
summus Philosophorum Aristoteles. Tunc
mihi