337
146 EPIST. CHYMICARVM
est Chamesenuus seu Cham Noës filius;
& Isis vxor Chamesenui in columna te¬
statur se eruditam ab Hermete seu Mer¬
curio. Experiar autem interpretationem
in tabula illa indeo, quia dulcius ex ipso fon¬
te bibuntur aquae; & cum antiquissimum
quodque sit verissimum; à veritate mi¬
nus me aberraturum, atque ideo majus
perae precium facturum iudico, vbi rem
acu tetigero. Adde quod de hac tabula
Bernhardus affirmet, artificium in ea pro¬
prie & perspicue descriptum compre¬
hendi, cum alias incredibile sit ex para¬
bolicis veterum libris rem assequi. Erit
ergo in illa explicanda labor facilior. Non
ignoro Paracelsum iactare apocalypsin
Hermetis & Hottulanum pridem com¬
mentatum in tabulam illam fuisse: sed hi
aenigmata auxerunt aenigmatis, nec vlli in¬
seruierunt sua explicatione, id quod non
dissimulat Hortulanus, cum dicit: O le¬
ctor chare si scis operationem lapidis, tibi
dixi veritatem. Si nescis, nihil tibi dixi. Ipse
quoque Paracelsus sua occulta fore vati¬
cinatus est vsque ad Eliam artistam seu ca¬
lendas graecas. Eiusdem versutiae est Bern¬
hardus, Geber & fermè omnes alii. Nam
& in Arnoldo & Thoma & Alano, qui ma¬
ximè perspicuè de isto artificio scripserunt,
non deest obscuritatum pelagus. Narrant
aquilam pullis iam volatum meditanti¬
bus