337
ANDREAE LIBAVII. LIB. I. 147
bus praeire, eosque ad volandum apte
sicut Daedalus Icarum exemplo inuitare
suo; Mihi aquilae loco erit diuina clemen¬
tia, cuius acumen in eiusmodi abditis ma¬
ximè est accersendum & imitandum. Sed
aggredior rem ipsam. Ita habet Smaragdus.
Verum; sine mendacio, certum, & verissi¬
mum. Prooemium hoc mysterii est, ne quis
putaret ex obscuritate & operis [GR]ἀτυχία[/GR] post
experimentum primum, mendacio sibi il¬
lusum, sed seipsum, stuporem suum, impe¬
ritiam aut oscitantiam accusanda sciret, si
non respondisset scripto euentus. Sequitur
res ipsa: Quod est inferius, est sicut quod
superius: & quod superius, est sicut quod
inferius ad perpetranda miracula rei vnius.
Duo nominantur per loci superioris & in¬
ferioris differentias, quae cum non sint se¬
parabiles, necesse est vt in vno tertio desi¬
gnentur. Fingo id tertium esse aquam phi¬
losophicam vitro, quod violam vocant, con¬
tentam. Huius [GR]διάστηματα[/GR] supra & infra no¬
tant res duas; vnam leuem & eximo in sub¬
lime eleuatam; alteram grauem quae vt ci¬
nis in fundo restat. Vtrique autem tribuitur
vna eademque natura secundum substan¬
tiam & qualitates: & ex vtroque coniuncto
dicitur procreari res vna mirabilis. Indi¬
cat philosophus in aqua philosophica solui
corpora coniugata aurum scilicet & argen¬
tum; solui autem in elementa. Nam aquea
pars
K 2
Tabula
Smaragdi¬
na.