337
148 EPIST. CHYMICARVM
pars commiscetur aquae, & ab ea non sepa¬
ratur. Ignea aëreaque eminet & in sum¬
mo facie fuliginis apparet, nec aliud est
quam verum auri sulphur & quinta essen¬
tia. Terrea portio restat in fundo. Neque
tamen haec alterius naturae est quam illa.
Nam eadem est radix, idemque principium,
quod in compositione vnioneque appa¬
ret, cùm alterum altero tanquam familia¬
ri gaudet, sicut & Democritus olim scri¬
psit, & Calid repetiuit. Idem cernere est,
etiam in quintis essentiis vegetalium, dum
elementa separantur. Omnia sunt eiusdem
naturae, saltem differentia leuitate subti¬
litateque grauitate & crassitie. Itaque &
illa celeriora sunt magisque penetrant, haec
tardiora. Postquam coniunguntur iterum,
res mirabilis inde fit, quae caelestium & ele¬
mentarium virtutem obtinet. Itaque ex
hoc discendum est, quaenam sit vera es¬
sentia chymicorum, nempe ea quae depu¬
rata maximè est, & ex separatis partibus se¬
orsimque elaboratis in vnùm coaluit de¬
nuo. Porrò de vi seminali istius miraculo¬
sae naturae ex summis imisque genitae ita
philosophatur cum illustratione per com¬
paratum simile: sicut omnes res (inquit)
fuerunt ab vnò meditatione vnius: ita
mnes res natae fuerunt ab hac vna re ad¬
aptatione. Nondum oblitus Hermes fuit pa¬
trum doctrinam de mundo condito. Ita¬
que