337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 149
que hinc tanquam noto principio suae ar¬
tis declarationem petit. Vnus ille medita¬
tor est naturae conditor. Hic exemplaria
mundi, vt habet Timaeus, in se ipso ponens
meditatur facitque res omnes. Huic re¬
spondet Hermetica illa genitura. Praefici¬
tur ei vnus quidam nomine artificis. Hic
res solutas coniungit iterum adaptatque &
rem miraculosam producit. Hanc porrò
adaptando patienti materiae; per naturam
gignit quaeuis. Natura enim est causa se¬
cunda per quam à creatione per adaptatio¬
nem & dispositionem conuenientem
mnia producuntur prout seminale prin¬
cipium est. Itaque tam in mineralibus quam
vegetalibus magister, vbi semen naturae in¬
stinctu produxit, eodem vtitur ad gene¬
randum veluti ex tritico elicit semen; hoc
adaptat terrae matri, iterumque adhibito
naturae regimine profert triticum, nume¬
ro tamen auctum. In mineralibus ex auro
naturam legit, qua aquae philosophicae tan¬
quam matri terrae insita, conficit aurum,
& sic in reliquis. Non potest illa res vna ac¬
cipi nisi [GR]καθολου[/GR] de principio seminali. Nam
effectus ei tribuitur, quod ex illo omnes
res natae sint; non meditatione sicut in cre¬
atione factum est, sed adaptatione, id est
interuentu naturae, ita vt magister suum
semen suo coniungat patienti. Ex hoc in¬
telligitur quod nihil possit chymicus sine
natura;
K 3