821
De praepara¬
tione pana¬
cea.
An Deus
noluerit pa¬
tefactam pa¬
naceam.
32 DE PANACEA
Portentis de anima mundi & reliquis vix
quicquam proficit.
Iam aggredimur illud magnum, quod
tantopere Galenici scire etiam per fraudes de¬
siderarint & corruptiones famulitij quod¬
que dicitur Deus prae multis millibus mani¬
festasse soli Amvvaldo. Sed recitentur ver¬
ba: Nemo aegre ferat, inquit, quod, quo¬
modo panacea sit praeparanda non doceam,
aperiamque, praesertim cum perpenditur
DEVM ipsum, sancto & sapiente suo consi¬
lio noluisse hactenus communicatam, cum
tamen eam plurimi fere patriarchae ac pro¬
phetae sciuerint. Si vero omnino scire velit
quinam sint veri libri, ex quibus artificium
mihi a Deo prae multis millibus concessum,
disci possit; suadeo fideliter, vt diligenter
legat biblia, praesertim Genesin & Exodum,
Canticum canticorum, Esaiam, Ezechielem,
Apocalypsin Ioannis, Hermetem, Turbam
philosophorum, Democritum, Speculum
Alchemiae Rogerij, Alanum, Bernhar¬
dum. &c.
Negat docendam sibi praeparationem pa¬
naceae; argumento, quia Deus noluerit eam
hactenus patefactam. Elenchus ignoratur.
Quomodo noluerit, cum Amvvaldo pate¬
fecerit? An Deo curae est vnus homo? An¬
non ipsius bonitas se extendit ad omnia? Si
soli patefecit; statuat ergo se solum esse per
quem