821
42 DE PANACEA
quidem adhiberi potest; vt infra dicam de
vniuersalitate; sed reductis ad vnum prin¬
cipium; Et hoc per se. Non raro tamen
etiam ex accidente iuuat. Dum enim per¬
currit totum corpus, & partes stimulat; re¬
mouens quantum fieri potest superfluita¬
tes, & aperiens obstructiones; aliquibus
etiam impetum afferens, & ex accidente
intemperies sanans; euenire ista solent. Et
nota in chronicis plurimum prodesse. Quia
enim corporis constitutionem immutare,
aggreditur; & hanc, vbi non fortiter obsi¬
stit seu natura seu malum, etiam immutat;
accidit ad sanitatem aspiratio. Quae mem¬
bra sana sunt; in illis tantula dosi parum
proficit; morbida stimulantur magis nisi
malum sit validum, & in hexin mutatum.
Tunc enim opus est prolixiore ad effectum
tempore. Verum enimuero cum medica¬
mentum sit; intelliges facile non praestare
posse ista miracula Amvvaldina. Et cum
non sit furiosum: sed suas nihilominus
obtineat vires; etiam hoc patet non plane
esse contemnendum. Plura non addo.
IV. DE DOSI PA¬
NACEAE.
De pondere seu dosi satis copiose lo¬
cutus Amvvaldus ipse est. Paruae
schedula
Panacea
in chronicis
proficua.
Nec omnia
praestat pa¬
nacea, nec
nihil.
Dosis pana¬
ceae.