821
AMVVALDINA. 43
schedulae ingessit granum; maiori grana
quinque. Praefinit secundum aetates & mor¬
bos, constitutionesque alias, ita, vt doceat
aliquibus dari posse quartam, aliquibus sex¬
tam, aliis tertiam, aliis etiam dimidiam drach¬
mae partem: idque aliquando semel, aliquan¬
do bis, ter, aut etiam saepius die, si morbus
vrserit. Pungit inter haec Galenicos, quod
eorum medicinae non ferant certae comper¬
taeque doseos excessum, & ne granularem qui¬
dem. Principio quod attinet istam ponderum
dispensationem, si probe concinnata est illa
medicina, non fert grandem excessum. Om¬
ne. n. nobile & preciosum medicamentum
magnam requirit in praebendo industriam, nec
dandum est magna quantitate. Cum enim sit
valde actiuum; etiam parua multum valet. Vnde
si Amvvaldina tam variari pondere potest,
multum de nobilitate existimationis amit¬
tit. Neque enim quod vbique, quouis pondere ex¬
cepta vltima impletione, & cuique tutum est,
magnae virtutis esse potest. Initio paruam
dosin non excessit. Sed iam prouectus ex¬
perientia diminutae virtutis, processit ad
quantitatem eam, quam nullus chymicus
in tantopere praedicato probare potest. Ve¬
ra autem dicit, cum ait secure dari grana decem
viginti, triginta. Expertus enim & ipse sum.
Sed nihil hoc habet miraculi. Si esset tan¬
ti medicina, non tanta daretur. Sed & datur
saepe
Nobilia me¬
dicamenta
dosi sunt
pauca.
Secura pa¬
nacea.