821
44 DE PANACEA
saepe tanta cùm nullo successu, & ne mo¬
tu quidem id quod est torpidi pigrique, ne
aliter afficeris inde, ac si tantum pulueri
alicuius ossis siccati hausisses. Nullam me
retur gloriam, qui vorando multa (vt qui¬
dam terram suam sigillatam) aut nihil profi¬
cit in virtute, aut etiam damnum incurris
Si recte praeparata panacea est, in dosi pe¬
ritum requirit medicum; adeo vt non sine
omni doctore sumi debeat. Dum pungun¬
tur Galenici, imperitiamne vocem, an ma¬
ledictum, an fatuitatem? Valentium me¬
dicinarum dosis summa quaedam est, siue
morbos & constitutiones alias respicias, si¬
ue simpliciter humanam naturam. Hanc
excedere, nisi singulari quodam casu, non
est artis, sicut & minus iusto de ea dare. In¬
terim autem variae circumstantiae inter
summum & imum interiectam poscunt do¬
sin. Si medicina non est adeo valens; li¬
beralior est usus; sed tamen & hic, vt & in
cibo, est aliquod summum, non tamen
grano definitum, vt inuidiose loquitur
Amvvaldi litera. Sed vt vicissim aliquit
aculei à nobis accipiat, sciat nos mirari ve¬
hementer, si tam liberali pondere sumen¬
da est panacea, idque non raro sine fructu, it
vt vna die drachma, aut amplius sit voran¬
da, cur tanti vendat rem tam parui adiu¬
menti? An semper praesto sunt Cleopatri
& An¬
Panacea sae¬
pe ignava.
De Galeni¬
cas dosibus.
Amuual¬
dius precio¬
sus merca¬
tor.