337
Quadrare,
circulum.
172 EPIST. CHYMICARVM
turalia & Ethica praecepta hieroglyphia
Geometrica & Arithmetica dilucide ex¬
plicare, cum mathematicae artes ipsius tem¬
pore fuerint tritissimae & tyronum exerci¬
tia familiaria: tamen nostro seculo & mos
pse desiit, nec nisi inter chymicos cabalistas
inuenitur, & qui docere poterant, maximè
deprehenduntur inuidi itaque intricati vt
Delio natatore ad ipsas aenigmatum inter¬
pretationes egeas. Sed cum multa de ea¬
dem re quaeri possint, quid velim à te mihi
ostensum, paucis aperiam. Qui circulum
quadrare velit secundum consuetudinem
Geometrarum, hypothesibus illorum arti¬
ficum & instrumentis vti ex arte potest.
Chymicus lineis angulis, circulis, & simili¬
bus non occupatur. Quî fit ergo vt pollice¬
ri ausit quaestionis explicationem? Mitto
materiales circulos & descriptiones tetra¬
hedrorum. Mente capiendum quoddam
perfectum est, quod sim imistat circuli totum
rotundum, omniaque potentiâ complecta¬
tur, quę sunt in imagine magni mundi. Hoc
cum dilatatur, in aliud similiter ab omni an¬
gulo & latere aequale perfectumque abit,
indeque iterum redit in circulum priori
prorsus consentaneum. Fit ergo ex circulari
quadratum, & ex quadrato circulare ad
mussim vtrobique seruata ratione eadem
substantiae & perfectionis, cum alias nec in
descriptionibus Geometricis nec corpori¬
bus