337
Hierogly¬
phia Mer¬
curii.
174 EPIST. CHYMICARVM
eadem tria diuersas obtinent facultates, ita
vt in vno absque actuali segregatione tandem
arte pyronomica emergant quatuor dispo¬
sitiones. Haec quidem ita se habere scio
ipse; sed vtrum attingant mysterium cir¬
culi quadrandi, nondum sat persuasum ha¬
beo. Sed iam accipe quiddam astrologi¬
cum. Nosti quibus characteribus soleant
insigniri aries & taurus signa illa dodecate¬
morii coelestis. Iidem repraesentantur in hie¬
roglyphia Mercurii philosophorum, cuius
nota haec est: Mercurius Circulus cum puncto in¬
sicat solem seu aurum, Semicirculus impo¬
situs repraesentat lunam corniculatam, quo
stacto argentum indicatur. Hae duae imagi¬
nes coniunctae notam constituunt Tauri
coelestis; cuius pars corniculata, arguit coe¬
lestem arietem. Dicunt chymici ostendi
hac hieroglyphia Solem & Lunam Mercu¬
rio immersa & in ipsum redacta; exaltanda
esse quandoquidem artis exaltatio solis est,
taurus exaltatio lunae. Et quia taurus si¬
gnum foecunditatis est; aries igneum prin¬
cipium; volunt illo terminum indicari; hoc
causam intus forisque agentem, vt illa ma¬
teria per calorem ita exaltetur, quo seruata
caloris proportione quae congruit semina¬
li principio, vis ei concilietur foecunda ad
transmutationem metallicę materiae dispo¬
sitae in aurum & argentum. Quid tu de his
mysteriis? In scientia numerorum adhuc
sunt