417
SCHOLIA. 279
De quo Plinius: Sub canis ortum vina mutan¬
tur quaedam, postea restituuntur sibi. Haec au¬
tem immutatio vini est in deterius, scilicet in
aliquem acorem, vt mutatum etiam dicamus
quod Iurisconsultus acidum appellauit. De cu¬
ius sententia disputatio mihi quondam incidit
cum praesule Montispesulani hospite tum pa¬
terno, non satis mentem legis concipiente: quę
rescindi venditionem censet si acetum tradi¬
tum sit sub vini venditi nomine, nec emptorem
id recipere teneri: cuius speciosa est ratio, non
eandem esse vini atque aceti [GR]ουσιαµ[/GR], id est, essen¬
tiam. Ideò acetum Plinius nequitiam vini ap¬
pellauit, sine qua nec mitior vita degi possit,
Acidum autem vinum non redhiberi, quia vi¬
num sit, quamuis sapore paulum immutato.
Quae duo vocabula, lingua nostra Gallica ex¬
primere possemus vinaygre & aygreuin, quem¬
admodum in iure syluarum eadem distinguit
lignum iacens à pendente, bois mort & mort
bois. Addam indubitatum experimentum
meum, de vi atque natura vini non omnino
extincti in vino acido: à quo ego per distilla¬
tionem eduxi liquorem subtilem (quam aquam
ardentem, seu aquam vitae vulgus nominat)
cuius ne gutta quidem vna ab aceto elici po¬
test. Acetum ideo Albertus vinum dixit mor¬
tuum. De quo restat mihi alia quaestio cum eo¬
dem & Cl. Galeno. Nam si vis vini esset pror¬
sus in aceto intermortua, vnde acunen il¬
iud in illo & vis dissolutrix, quae igneam fa¬
cultatem continet? Hanc Albertus dicit in aceto¬
S 4
Plinius de
aceto.
Experimen¬
tum distilla¬
tionis.