821
Sal purgat.
Triplica¬
tum Am¬
vvaldi men¬
datium.
De calculi
generatione.
110 DE PANACEA
non affectio leuis) isque sanabilis; vel im¬
becilla retentione. Vtrobique nocent salsa
Si curatur ea salsis liberaliter; oportet cor¬
pus non scatere prauis, vt salsa pituita, bi¬
le acri & similibus; nec vlcus aut rimas ad
esse; Tunc liberaliter salsa prosunt cum
pauca materia circa vesicam haeret, qua
à salsis expurgantur. Nam sal purgandi vim
habet tum per aluum, si non distribuitur
in venas, tum per vesicam, si distribuitur.
Cura ergo ex accidente tunc est; & vix in
leui affectione succedit. Medicorum prae¬
cepta stabiles dispositiones potissimum
respiciunt. Si ex vertebrarum spinae luxa¬
tione ortam stranguriam, aut ex vlcera¬
tione, vel ruptura musculorum vteri
claudentium extremitatem vesicae; aut
etiam rescissione ab ortu, qualem mihi
in puero oblatam memini, Amvvaldus
sua panacea sola aut salsis liberaliter sa¬
nauerit mendacii turpitudine eum libe¬
rabo. Non autem simplex id mendacium
est; auctum tripliciter est; dum commu¬
niter interdici in illis affectibus ait; & in¬
terdici vt venenum; & sine ratione. Mo¬
uet nostris etiam litem de generatione
calculi ex salsis. Ita ait: plurimum errant
cum dicunt quod sal efficiat arenas & calcu¬
lum. Ratio est; quia renibus & vesicae sem¬
per tantùm caloris adest, qui vetat ne coa¬
gulet