821
112 DE PANACEA
ex bolo resoluto magni lapides nascuntur,
ex lapillo resoluto parui. Sed si magni ex
lapillo resoluto; sunt incurabiles: Vide &
reliqua. Ecce ille, cuius disciplina est pa¬
racelsica, & longe longe distat a Galeni¬
ca, non agnoscit suae factionis dogmata,
sicut quidam Iuris vtriusque Licentiatus,
Ius Canonicum, cui subtractus erat titù¬
lus, ne illo quidem decreto poterat agno¬
scere. Nostris attriduit illam opinionem.
At testatur Paracelsus [sic] suam esse, non no¬
stram. Non quidem succurrit, nec libet
scrutari an vllus Galenicorum eam fuerit,
amplexus; hoc tamen de plurimis constat,
quod calculi renalis materiam esse dicant
humorem aqueum & terrenum; vel cras¬
sum, lentum, tenacem, concretilem; in¬
terdum purulentum; interdum adustas
particulas, &c. Causam agentem fatentur
esse igneam renum caliditatem; quanquam
& obstructio adiuuet, & interdum me¬
diocris calor satis sit, &c. In vesica interdum
rudimentum renalis calculi aut arenula¬
rum, incrementum capere asserunt; in¬
terdum crassa, haerentia, & subsidentia
coagmentari, &c. Salsa prohiberi non ad¬
modum video. Amvvaldus ergo à calum¬
nia non est immunis. Sed sunto rei nostra¬
tes istius sententiae, adeon male tibi viden¬
tur dixisse? Si sales sunt diuretici, cur non
secum
Galenici de
calculo.
Non omni¬
no mala est
sententia de
sale in cal¬
culo.