337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 205
imbecillius. Sed haec ad physicos. Gradus
ignium potentialium in aquis fortibus inde
aestimes, quod quaedam sit quae nec argen¬
tum nec aurum corrodit; quaedam quae
mnia pręter aurum, quaedam etiam aurum.
Spiritu tartari putant sulphur distingui in
colorem & corpus, hoc est tincturam ex¬
trahi. Hoc non assequaris aqua forti. Spiri¬
tus vini non tangit aurum, vt nec aqua mel¬
lis. At si exasperaueris sale fecularum, non
parcit. Itaque gradus diuersos etiam in eo¬
dem animaduertas. Mirum est qui acetum
radicatum, succus berberum & limonio¬
rum, quin & spiritus vitrioli, quae non ve¬
rentur autores natura frigida pronunciare,
idem possint. An confugiendum ad illud
Galenicum est, quod natura confuderit in
his igneas partes cum aqueis, quae cum sint
subtiles, adiuuent illas in penetratione? Spi¬
ritum vitrioli frigidum censere nescio an sit
magnae temeritatis, nisi velis etiam oleum
sulphuris seu potius aquam ex spiritu coa¬
gulatam pari censu habere, quod qui putat,
non est mentis compos. Possumus autem
illum sulphuris spiritum tam mitem redde¬
vt nihil violentius, nec aliud sapiat quam
depuratum limoniorum succum aut aco¬
rem citri, quanquam niger ille ex impuro
sulphure elicitus, si infuderis manui, addi¬
derisque parùm spiritus vitrioli aut tartari,
tam vrat quam ignis. Sed & hęc exorbitant.
Poten¬