821
AMVVALDINA. 123
corneae in oculo; quando glaucoma ve¬
tus sustulit?
Sed ecce illud Achillaeum.
Quae ab vno eoque vniuersali fonte pro¬
ueniunt, ea tolli quoque possunt vno eo¬
que vniuersali agente.
Omnes morbi ab vno eoque vniuersali
prodeunt principio.
Omnes ergo morbi possunt tolli vno
coque vniuersali agente; Et ex consecta¬
rio, vna erit eaque vniuersalis medicina.
Assumtio firmatur; quia à spiritu vitae
quem omnes homines habent vnum, &
eundem, insalubriter constituto fiunt
mnes morbi. Hoc illustratur contrario;
Sicut ab eodem salubriter habente vita est
& gubernatur. Comprobatur etiam vbe¬
rius testimonio omnium medicorum &
philosophorum rectè sentientium.
Quid opus multis? Nostri theologi ita
frequenter ad populum concionantur,
quod peccatum sit prima origo omnis
mali. Itaque persuasum est peccato sub¬
lato, & mala & mortem auerruncari. Haec
laetiora sunt. Sed ne peccemus in sa¬
cram theologiam; iuuat in pixide pan¬
dorae morari. Ostenditur (loquor iam Pandora
potissimum de propositionis iudicio) abvni¬
us crimine dum Prometheus diuinam ma¬
iesta¬
Achillaeum
Amvvaldi
de spiritu
vitae morbo¬
rum & sa¬
lutis fonte.
Peccatum.
Pandora
pixis.