821
Non si fons
obstruatur
post genitum
in processis
malum et¬
iam malum
auertitur.
124 DE PANACEA
iestatem laedere, sibique Dei honorem in
creandis hominibus arrogare ausus fuit,
generi mortalium prouenisse omnia mala.
Illi principio si remedium sit, offensaque
tollatur; consequens erat etiam malum tolli:
Atqui placari Iupiter poterat; & nihilo¬
minus exigi poenae secundum iusticiae le¬
gem, a reis, quanquam mitius punit re¬
conciliatus, quam implacatus. Itaque si
propositionis sententia sit illa origine
sublata, malum tolli; tum illa metaphy¬
sica respondebimus, tum etiam hac no¬
stra physica medicaque. Finge enim vni¬
uersale agens, finge & patiens vniuersale
quo malum processerit; Hoc sit ab illo
sublatum; at non necesse est effectum tolli
seu inflictum malum. Nam facile est exci¬
tasse turbas, & se subduxisse; sedasse, licet
autor remotus sit, non est facile. Vin me¬
dice dici? Vbi caussa continens in actu &
morbus in fieri adhuc est; ea sublata tol¬
litur. Vbi verò vel non est sed fuit vel est
quidem, at affectus in habitum abiit, &
iam pendet a causa sua eaque vltima & tan¬
gente; non potest. Morbus enim iam fa¬
ctus, suo contrario auffertur; dum fit, con¬
trario causae suae. Consideretur iam assum¬
tionis propugnaculum. Fingamus ita esse
de spiritu vitae, (ne forte minus recte sen¬
tientes dicantur) at non est consequens
eo re¬