821
AMVVALDINA. 125
eo restituto, sanari asciten, aut febrim he¬
cticam. Nam ille constitutione sua morbi.
da poterat quidem incendium procreasse
& vel totus conflagrasse, vel liberatus esse,
at partem incensam restingui non vna
contingit. Haec enim iam non ab illo pati¬
tur; sed suo malo ardet. Itaque quod ge¬
neraliter ad spiritum vitae sanandum com¬
paratum est, non statim etiam in specie
singulorum membrorum affectus pro¬
prios sanat; sed id fiet tunc, cum nondum
affectus impressus est, & is ab eo solo de¬
pendet, sicut lignum nondum ardens pro¬
hibere possumus ne ardeat, restincto prin¬
cipio vnde flamma imminet; vel tunc
quoque cum illa vniuersalis medicina si¬
mul affecta est ad proprium cuiusque par¬
tis morbum tollendum: qualem vbinam
reperias? In sepulchro; Vbi segregatur
purum ab impuro generali virtute, facta
putrefactione physica. Accedit deinde
spagirus ille omnipotens, & vulcano vni¬
uersali adhibito consumit omne impu¬
rum, educitque essentiam perfecte praepa¬
ratam sanatamque. Ecce turpissimum
[GR]ὐoχέποντος[/GR] elenchum ex concessis quoque
axiomatis. Quid si non concedamus as¬
sumtum nisi [GR]κατάτι[/GR]? Et negemus eius mu¬
nimenta constanter? O demonstratio¬
nem irrefragabilem Assyluani herois. At
si hoc
Spiritus vi¬
tae potest cor¬
rigi relictae
membri la¬
be.
Chymia, re¬
suscitatiua
& restau¬
ratiua mun¬
di.