821
AMVVALDINA. 139
acquiret eam cum reductum est; veluti ci¬
nabaris, composita est ex mercurio & sul¬
phure. Si ad haec reuocetur, quae non ha¬
buerunt vim illam ante compositionem, eam
non adipiscentur; Imo nec tam valida ex¬
ibunt, quam erant ante misturam. Itaque con¬
trarium potius ex illa reductione conse¬
quens est, nisi principium materiale prius
tale fuit. Quod si fuerit, cur non accipias
id ante compositionem potius, quam post?
Neges posse capi, vt auri mercurius aliun¬
de non est, nisi ex auro; nec si esset aliunde,
tam foret elaboratus & perfectus ac in au¬
ro. Aurum ergo ad primam materiam suam est
deducendum. Dico primum etiam auro debuis¬
se illam communicatam fuisse, quod non de¬
prehenditur quanquam valde praedicent id
Chymici. Deinde si extra aurum perfectus
non est ille mercurius, sed formam & ratio¬
nem perfectionis accipit a mistura certa
cum sulphure fixo purissimo, soluta mi¬
stura peribit eius persectio. Et hoc verum
esse res ipsa docet. Nam auri mercurius ae¬
que fugax est ac crudus. Imo crudus plus
potest quam qui ex auro fabricatur, sicut no¬
runt illi qui tractant aurificium, & legerunt
Rogerium, Arnoldum, & alios. Et quantum
perit in extractione illa tam violenta? Du¬
plici modo fere elicitur; Vno per cru¬
dum; & tunc separari omnino equit,
sicut
Cinabaria
ex quibus.
Auri mercu¬
rius.
Mercurius
auri ante
misturam per
sectionem eam
quam in au¬
ro obtinet,
non habet.
Modi verton¬
di aurum in
primam ma¬¬
teriam, id
est mercu¬
rium.