821
AMVVALDINA. 141
lis natura non attingitur. Ex corruptili
genitum, corruptionis expers non est;
Non enim excedit genus naturae, nec in
in determinatum abit. Omne etiam chy¬
micum opus ex elementis aut mistis fa¬
ctum, corruptibile est & alterabile. Si et¬
iam in suam primam materiam reducitur
res quaeuis in spagiria, ea autem genus su¬
um non excedit: Metalli enim prima ma¬
teria est metallica, & in hanc abit: Si sta¬
tim ex elementis mista est; vltra elementa
procedere nequit. Haec enim sunt prima
materia corporum elementarium misto¬
rum. Si non statim, sed longo interual¬
lo, in aliquibus quidem mista materia pro¬
ducitur, veluti metallorum prima mate¬
ria & ipsa mista est, in aliquibus vero sim¬
plex, vt cum omnia quae mista sunt sol¬
uuntur. Itaque illa reductio non semper
perueniet ad summam simplicitatem, nisi
eam genere coerceas, quod etsi fiat, non
tamen consequens est quod dicitur. Sed
intelligatur omnium prima materia, cum
haec sit tam morbidi quam sani capax, tam
facilis ad hoc, quam ad illud, medicina
prorsus temeraria, & suspecta erit. Nam
praesentem potius morbi formam assu¬
met, quam labefactam partis afflictae.
Repetit porro argumentum à simili ci¬
bo: sicut vniuersales cibos habemus, ita &
medi¬
Omne chy¬
micum cor¬
ruptibile.
Prima ma¬
teria.
Quaedam pri¬
ma materia
mista.
Omnium pri¬
ma mate¬
ria.