821
AMVVALDINA. 143
vocata sit penetrans ignis, &c.
Primum falsum est ignem consumere res
omnes. Meminisse saltem debebat se Spagi¬
rum esse, cuius dogma est nullam rem fixam
& coelestem posse consumi ab igni elemen¬
tari. Ita de mercurio scribunt, quod incon¬
sumtilis sit. Nam aut manet in igni totus, i
aut totus fugit. Et quis ignis etiam calces
absumit? Reuerberii ignis flammeus ve¬
hementissimus est in Chymia. At hic non
absumit omnia. Nec obiicias vltimum
ignem mundi conflagraturi. Nostri simi¬
lem non esse consentaneum est, quia & aquas
consumet, quod noster sine medio non fa¬
cit. Nec ignis omnibus aduersatur. Philo¬
sophi scribunt fixum mercurium acquiesce¬
re igni tanquam familiari. Et Aristoteles.
scriptum reliquit quaedam animalcula, etiam
in igni viuere. Vnde figmentum de Salaman¬
dra. Ab hac etiam Chymici Salamandricum
vocant, quod nullo comburitur igni. Ita de bys¬
so & asbesto, & tabulis a lumine illitis re¬
ferunt. Quin & adamantis quoddam genus
contumaciter ignis vim respuere memoriae
proditum est. Ridicula est applicatio de na¬
tura angelorum & animarum. Quomodo nu¬
dis formis potest esse natura ignea? Si con¬
paruerunt specie ignis, non ob id igneę sunt
naturae, nisi velis etiam humanae esse, &
quinę, & plaustralis, aut Spiritum S. in co¬
lumbam transformare. Assumtum potest con¬
cedi
Ignis non con¬
sumit res
mnes.
Mercurius
illa sui ab
igni.
Ignis mun¬
dum absum¬
turus a no¬
stra flam¬
ma alienas
habet vires.
Salaman¬
dricum.
Animae &
angeli.