821
144 DE PANACEA
cedi. Si enim ignis aliquod corpus sepa¬
ratum est in rerum elementarium genere,
idque agit efficacissime, & naturaliter agen¬
tis est similitudo passi: non id sit absurdum.
Sed tunc consequens erit, medicinam vni¬
cam non posse omnes sanare morbos. Mol¬
liter enim sequetur: Si ignis non omnia
absumit, neque igneum: Item si ignis non
raro morbos parit & totum destruit, &
igneum. Veruntamen neque sic est con¬
sequens eandem vim vel parem esse ignis
& ignei, vt nec par ratio est animae & ani¬
mati. Itaque alio quoque vitio propositio
laborat. Esse autem id verum, ostendent
exempla. Ignis flammeus ligna combu¬
rit, at non Euphorbium. Ignis modicus
excludit pullos ouis foecundis, vt in Aegy¬
pti clibanis, at illud non efficit piper, aut
simile. Mirabilis etiam complexio est. Cur
enim non concluditur conformiter prae¬
missis? Cur non medicina illa omnia ab¬
sumet? cur saltem morbos? Ecce ille pu¬
tidus sophista, ne syllogisticam quidem
formam instituere potest. Sed & conce¬
damus hoc aliquantulum, & absumat me¬
dicina ignea omnes morbos seu mala ac¬
cidentia, sicut ignis omnes res: necesse est
vt vel morbi separatim absumantur, vel
cum subiectis. Sed impossibile est mor¬
bos separari. Omne enim accidens inse¬
parabile
Medicina
ignea.
Non quae
ignis potest
ea & igneum.
Minus in
complexio¬
ne, &c.
Si medicina
Amuualdi
absumit
morbos vt
ignis lignae
corpori est
infesta.