821
146 DE PANACEA
refutat totum argumentum prius de ignam
consumente, & aduersante omnibus re¬
bus. Quae de veterum spagirorum sen¬
tentia affert, ea particularia sunt. Non
mnem medicinam ad ignem perducunt. Nam
cum elementa extrahunt, etiam aquas ter¬
ras & aerem habent. Deinde ille ignis non
omnibus opponitur morbis, sed saltem fri¬
gidis humidis per se; aliis si sint cum ma¬
teria, ex accidente. Veruntamen nec tam
salubris est. Nam tandem corpus de¬
struitur ab eo; & is colliquationum non ra¬
ro est autor, vt & praecipitium catarrhorum.
Insuper eorum sententia videtur longe aliud
innuere, quam quod vult Amvvaldus. Nam
puritatem eam requirunt, & fixitatem,
adeo vt etsi res frigida sit, vt Salamandram
putant, tamen nihil ab igni patiatur com¬
bustionis, sed aut tota maneat, aut tota fu¬
giat: sicut olea aerea quae in igni stant &
acquiescunt ad tempus. Inde fugiunt to¬
ta. Nec illi vnum saltem generale Assyl¬
uanice descriptum habent ad omnia; sed
multiplicem medicinarum farraginem.
Laus theriacae ob igneam naturam à Ga¬
leno producta, vix inuenitur apud Gale¬
num. Percurri, pro otio, lib. de antidotis,
& de theriaca ad Pisonem; id praeconium non
inueni. Commendatur ad omnia interna
mala, potiss. ventriculi & a venenis, &c.
Tam
Spagirorum
ignis.
Veteres Spa¬
giri multas
habent me¬
dicinas.
Theriaca.