821
AMVVALDINA. 147
Tam vniuersaliter vt panacea, non pro¬
clamatur. Quae de anima mundi & reli¬
quis attexuntur, nihil ad rhombum faciunt.
Adiicitur & aliud [GR]άλύμαντον[/GR] assyluanum.
Sicut vnicum venenum parua quanti¬
tate vitam adimere potest; ita vnica medi¬
cina paruae doseos vitam potest seruare
sanitatem defendere, & ab omnibus affe¬
ctibus malis liberare. Hic vera est prota¬
sis contingenter. Non enim semper id fit.
Apodosis mendacissima est. Vnus morbus
satis est ad vitam adimendam, aut etiam vna
vis, vt strangulatio; At non vna medicina
restituere potest OMNES. Et nihil est im¬
pudentius hoc sophismate. Vni veneno po¬
test alexiterium opponi in vno eodemque
morbo vel affectione. At si vnum sanat, non
consequens est, omnes sanare. Deinde non
solo veneno petitur hominis vita: Ergo
nec solo Alexiterio defenditur. Sed nec
hoc perpetuum est, vt alexiterium oppugnet
expugnetque morbum a veneno contractum.
Nam si id venenum plura membra corrupit
& iam fecit morbos; solum alexiterium in¬
utile est. Requiruntur non raro purgantia,
solidantia & alia. Vbi nondum factus mor¬
bus est, concesserim. Sed vbi factus; non
item. Vtinam, Assyluane, ad tribunal de¬
clamasses, nec medicinam vnquam atti¬
gisses, tam turpis Sophista futurus.
Eius
K 2
Venenum.
Vnae res po¬
test vita tol¬
lere, at non
una omnes
sanare mor¬
bos.
Alexiterium