337
234 EPIST. CHYMICARVM
stillatim. Quidam prius sulcant smiri, & fra¬
cturam dirigunt. Ille vero circulus est com¬
plicatilis extensilisque vt possit exilibus
tam competere, quàm crassis. Quidam di¬
uersos sibi curant fabricari. Loco circuli in¬
geniosiores adhibent sulphurata fila sexies
circumducta incensaque. Haec vbi conflagra¬
runt iniecta frigidae gutta, dissilit, vbi vehe¬
mentius incaluit, aut quâ praestrinximus
smiri, quod fieri solet ad locum filorum. Cum
rimas agunt vasa, aut perforantur, frangun¬
turque in partes, ita vt compensari restituique
labes possit; glutinari solent pro cuiusque
natura. Metallica variè vniuntur, nempe
vel malleo, vel clauo, vel luto forti, vel
plumbo, cupro & similibus. Huius restitu¬
tionis gratia non deest oleum, quo interue¬
niente plumbea coeunt & stannea, nec bo¬
rax, fel vitri, & similia. Quibus vero redin¬
tegrentur lutis, mox audies. Artifex proui¬
dus metui rupturarum inductione luti securi¬
medetur. Fissuris praesto est pannus vel char¬
ta cum oui albugine & farina: quanquam
bi spiritus copiosi subtilesque aguntur, non
multum in illis est praesidii. Vasorum ob¬
struendorum circa aditus non vnus est mo¬
dus. Violarum colla, & fistulae pelicanorum
putrefactoriorumque stringuntur hermeti¬
cè, ita vt ne tenuissimus quidem meatus re¬
linquatur. Qua aunte arte id fiat, explicauit Vl¬
stadius, repetiuitque in vestibulo botanici sui
Loni¬