337
240 EPIST. CHYMICARVM
stercorum & signaturarum vultus varios?
cui materiae sunt praesto, facile misturae ra¬
tionem inibit. Tu haec tenuia non aspernare,
& valetudinem tuam cura.
EPIST. XXV. VETERVM
PHYSICAM A PARIPATETI¬
cis explicatam comprobatamque
non mutari obseruationi¬
bus chymicis.
AD VIRVA PRAESTANTEM ET IN,
geniosum D. Casparum Bauhinum Phil.
Med. Anatomicum & Botani¬
cum Basileensem.
PLATO in Timaeo cum de anima disse¬
rit, conflatam eam esse ex eodem, alterò
& essentia, distinctamque & compactam
ratione proportionis pronunciat. Non pu¬
to quicquam illum senem, non profundè exco¬
gitatum, sapienterque iudicatum secundum rei
ipsius naturam nomine Socratis edere vo¬
luisse. Latebit itaque in enunciato illo non
parùm acuminis. Non sum nescius quomo¬
do in Parmenide de simili dissimili, vno al¬
tero, eodem diuerso, genere & specie philo¬
sophetur, quodque intelligi recitata senten¬
tia secundum ista & declarari possit. Essen¬
tia enim per se ipsa est anima, quae ratione
communitatis genericae identitate com¬
plectitur omnia; ratione vero differentia
iterum