337
242 EPIST. CHYMICARVM
que affectum consentaneè vel dissentaneè,
& possit affirmari vel negari. Et ipse qui¬
dem Plato in isto Dialogo tum cognoscen¬
tis cum cognito congruentia, tum ratio¬
ne suam interpretatur mentem. Sed mi¬
hi nunc arridet amor ille Socraticus, quem
in symposio mirificè declaratum noui¬
mus, non quidem quod corpora attinet,
sed quod animam cuius virtute & scien¬
tia praegnantis impetus gignendi occasio¬
nem quaerit, nactusque materiam produ¬
cit alterum eundem nempe sui similem
in discipulo imaginem, quae cum generan¬
tis conuenit natura; & nihilominus ab ea¬
dem distat. Eadem ratio est amicitiae [sic]. Sed
quorsum haec tam multa? Non profectò vt
te doceam; ea enim es ingenii sagacitate &
doctrinae praestantia, vt ex te discere pro¬
ficereque scientia non crubescam. Sed vt
tibi animum aperiam meum, amore phi¬
losophico tuo eundem; cum post Deum
non tantùm honoris mei fueris parens &
procreator, sed & augmentum ingenio ad¬
dideris tuique similitudinem insculpseris meo.
Fatendum itaque est animos nostros ita
concinnatos esse, quemadmodum Plato vo¬
lebat, nec haec delebitur coniunctio distin¬
ctioque dum durabit vita. Velim verò tibi,
vir praeclare, etiam hoc subiicere, quod, quę
animarum est natura, eadem mihi videatur
esse etiam scientiarum, quas si animas quas¬
dam