821
176 APPEN. AND. LIB. D.
tur ad examen libri tui cum testimoniis
editi, in quo deprehendes conuiciis tuis,
non quidem vt dignus eras, non tamen
extra oleas, quod dici solet, occursum, &
vindicato vero falsum confutatum. Nec
me piguit viris magnificis eum laborem
à me exigentibus obsecundare, praesertim
cum & ad medicinae candidatos, non pa¬
rum inde vtilitatis iudicarem peruentu¬
rum. Quocirca tu non aegre feres factum,
nec obiicies me contra petitam quidem,
at non impetratam, sed empirica callidi¬
tate repressam familiaritatem (si familia¬
ritas appellanda ea res est, & non potius
ex parte tua morosa insolentia) deliquisse.
Hoc tibi de me policere, non ingratam mi¬
hi futuram fuisse tuam amicitiam, si do¬
ctos amare potius quam allatrare maluis¬
ses, & superciliosa quadam fatuitate tibi
omnia, reliquis tribuere nihil. Cum emen¬
dicatis quibusdam literis, famosisque scri¬
ptis artem medicam, quam cum multis,
quorum tu ne vmbram quidem asseque¬
ris, prositeor, & hactenus experimentis
mundi & rationis vsu constante compro¬
batam scio, violasti; ne vitiosę quidem nu¬
cis tuam aestimem autoritatem. Faueo chy¬
micis naturae contemplatoribus, in quo¬
rum numero te rumor aliquando, sed fal¬
sus, posuerat, propter arcanorum, quibus
& ipse