337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 253.
& proportione magnitudinis cerebri capa¬
citatem excedit, coagulat. Destillationis ita¬
que ingenium repraesentat. Philosophus au¬
tem rem explicat longè, mea sententia, so¬
lertius cum scribit: Fluxiones ob eam rem
ex capite oriuntur in iis corporibus, quibus
cerebrum frigidius est, quam temperamen¬
tum modicum postulet. Cum enim alimen¬
tum per venas sursum respirat, vbi excre¬
mentum ob eius loci vim refrigeratum est,
fluxiones pituitae, saniemque mouet, quod
simile generationi imbrium euenire intel¬
ligendum est, quoad magnum conferre cum
paruo licet. Cum enim ex terra vapor exha¬
lat, efferturque in sublime à calore, vbi su¬
pernum aërem subierit frigidum, consistit
denuo in aquam propter refrigerationem,
atque in terram defluit. Haec ille. Quan¬
tum lucis possit huic loco afferre ex sua ar¬
te chymicus? Sed & quantum euidentiae
ad reddendas suorum operum causas in¬
didem retulerit? Taceo causas efficientes
resolutionis & coagulationis; taceo mate¬
riam formamque operationis: [GR]ἐγχειρῆματα[/GR],
quae non quiuis attendit, ex eodem suppe¬
tunt loco. Qui adhuc rudimenta artis tra¬
ctant tyrones; liberales admodum solent es¬
se in ignibus admouendis, parum pensi ha¬
bentes quorsum tendat calor. Monet phi¬
losophus eam proportionem in eleuando
obseruandam esse, vt calor non prohibeat
coagu¬
2. de part.
anim. 7.