337
254 EPIST. CHYMICARVM
coagulationem, sitque locus huius ad locum
materiae frigidus. Haec causa est cur eleue¬
tur collum cucurbite. Quod si nihilominus
flamma intensior requiritur; arte frigiditas
capiti pręstanda est. Hinc exorta est serpen¬
tinarum & doliorum, quin & vesicarum re¬
frigerantium industria. Si caulam quaeras
quare statim manet liquor rostro producto
& per brachiorum multiplices gyros variè
distributo; ex refrigerandi praesentia effica¬
ciaque eam iustè petas. Secus euenit in his quae
canales habent curtos ignique; sunt propio¬
ra. Nam & difficilius cogitur vapor, & minus
aquae tardius profluit. Manum itaque chymi¬
co dextram porrigit Aristotelea philoso¬
phia, sicut vicissim haec ab illo quam eui¬
dentissime potest in naturae operibus illu¬
strari. Negant quidam pertinaciter philo¬
sophum istum quicquameius artis sciuisse.
Si intelligunt integram constitutamque &
mnibus praeceptis elaboratam, non abnuerim.
Si verò omnibus artibus è tenui imperfectoque
est origo; si etiam euenit vt dispersa passim
sint pręcepta antequam vnita in artis formam
redigantur; tantum non consenserim, vt confi¬
denter pronunciem potissimorum principiori
explicationes Aristotelicis contineri scriptis.
Neque id operosum demonstratu est. Non
placet quidem coniectura eorum qui librum
quendam de artificio lapidis titulo Aristoteles
citat, euinque quintum meteororum faciunt. Vi enim