337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 255.
enim verò est consentaneum Stagiraeum phi¬
losophum peripateticae disciplinae princi¬
pem istum composuisse, quanquam alius for¬
te fuerit eiusdem nominis, nisi supposititius
foetus est; veruntamen aliquid ad eum per¬
uenisse non dubitarim. Is enim fuit ad quem
ex toto oriente & meridie tanquam ad mare
scientiarum, quicquid vbique potuit depre¬
hendi congestum est. Originem suam traxit
chymia ex metallurgia, quam peenne totam de¬
scripsit Geberus. Aristoteles autem passim
stendit se illud studium non neglexisse, prę¬
sertim cum fossilium & aquarum mineralium
naturam praeceptis comprenendere institue¬
rit, quod fieri non potest sine singularium,
quae vniuersalibus sunt priora, cognitione.
Sed non sunt tanti qui nobis aduersantur.
Ego tibi, quod sentio, aperire volui, nec du¬
bito quin rectè sis accepturus. Vale.
EPIST. XXVII. DE GALE¬
NI VOTO, QVO AIVNT EXO¬
ptasse eum sibi chymicas segre¬
gationes ignotas.
AD CASPARVM BAVHINVM PHIL.
Med. anatomicum & botanicum Ba¬
sileensem.
FVNDAMENTA & principia artis no¬
strae Deum quidem habere autorem,
primis patribus vim ingeniumque cum
optima propter vitae prolixitatem mani¬
festandi
Potest tamen
& conuersim
esse, etc.