821
ANTIGRAMANIA.
209
fuco potuissent. At tu illos accusasti sem¬
per; & tua ita occultasti, vt ne magno
quidem cuidam viro volueris confectio¬
nem salis venerei aperire; quin infra ca¬
nes & porcos appellas, quibus margaritae
tuae non sint obiiciendae. Ecce sapien¬
tiam. Si ita tecum expertus omnia esset
Saluator tuus, iam in inferno vlulares.
Non tam dementes sunt medici, vt re¬
rum veritati, quam euentus comprobat, seu
experientia euincit, obstrepant. At tu
nullam eis ne nunc quidem veritatem
ostendisti. Si feliciter releuasti quos¬
dam; nos quidem inuidiose illud non
interpretabimur; memineris tamen il¬
lius Hippocratici, (cum tibi in hoc tra¬
ctatu libuerit, ex Hippocrate arma ad¬
uersus nos sumere.) [GR][unchecked]δοκέε μοι οἷόντε εἶναι
καὶ ἰητρῷ μή χρωμένους ἰητοικῆ περιτυχεῖν.
Ουμὴν ὡςʼ εἰδέναι ὅτι ὁρθὸν ἐν ἀυτῇ ἐνειη καὶ
ὅπμὴ ὀρθόν[/unchecked][/GR], &c. Quid mirum si tibi em¬
pyrice agenti, & fortuna secunda vten¬
ti, neque tamen rationem & modum,
nec medicinae, nec curae reddenti, as¬
sentiri noluerunt? Quin & hoc ipso
scripto tuo, ne vllo quidem argumen¬
to artis persuadere potes. Tibine cre¬
derent? Tene admitterent ad album
verorum, seu chymicorum, seu medi¬
corum?
Multo
O
Paracelsici
volunt si¬
bi assentiri,
& nihilomi¬
nus nulli
sua osten¬
dunt.
[GR]περὶ τεχνης.[/GR]