337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 283
EPIST. XXXII. DE AQVA
PARACELSICA IMMATVRA,
lilio & lapide philos.
AD D. FELICEM PLATERVM PHIL.
& Med Basileensem.
NVLLVM autorem tam malum putabat
Plinius, quin ex eo aliquid boni succi
possit exugi. Perniciosus scriptor est Para¬
celsus: sed in his que confinxit, murauitque
pse. Quae ex veterum doctrina hausit; ea ali¬
quando syncerius, quasi ipsa necessitate tra¬
ctus ac voluisse creditu, exponit. Itaque libros
eius non plane putauerim inutilès esse. In eo¬
rum vno scriptum est: In minerali lapidis inuc¬
niuntur tres substantię seu naturae mercurius,
sulphur, & aqua mineralis per quae est a na¬
tura compositum. Soluitur autem chymia
per suum ipsius succum seu aquam, quę no¬
dum maturuit in viscere terrę in quo occusia¬
tur, & accedentibus astris coeli ad natulam
martio prodit & successiue maturescit. Quid
quaeso his designat verbis? videntur antiqui¬
tatis esse. Nisi fallor, aurum minerale vocat;
succum proprium, hydrargyrum philosophicum,
qui, cum in terra est, crudus est & occuitus. At
cum sublimatione chymica educitur, & per
stra, hoc est, essentias chymicas purgatur,
prodit calore foecundo qualis est martij, & co¬
ctione philosophica ad maturitatem perduci¬
tur. Sed quid lilium? De hoc par dubitandi est
causa.