337
284 EPIST. CHYMICARVM
causa. Paracelsus nuncupat ita materiam
tincturae philosophicae. Aliis est ipsa tinctu¬
ra & lapis. Dornaeus cum descripsit tinctu¬
ram antimonij, addit, esse altissimam Lili prę¬
parationem, quod mihi ambiguè dictum
videtur, cum possis intelligere, processum
istum consentire cum praeparatione Lili ve¬
ri, vel ipsam tincturam stibij esse lilium. Quid
si lilium non esset lapis perfectus sed saltem
id quod à prima exit operatione, quo vtun¬
tur ad medicandum morbis? Foret sanè in¬
fans natus ex coniugio maris & foeminae in
mercurio crudo, qui nondum maturuit in
terra, seu nondum in metallum coaluit,
quique praeparatione sua transit in mercu¬
rium philosophorum. Foret & serpens, qui
propriam deuorauit, caudam; & puer suo
nutritus lacte, quod & virgineum nomina¬
tur. Lapis autem elixio dicitur ob essentia¬
rum trium compositionem, quarum natu¬
ra maximè est amica. Interdum nominatur
aqua permanens in praxi tertia, vbi non am¬
plius metuit poenas ignis. Tinctura dicitur,
cum iam ad tingendum est aptus. Omnino
videntur praeter rem multiplicari res chy¬
micae. Breuitati studendum est in artibus, &
quorum vnum est artificium, aut quae vno
commodè fieri possunt; non sunt temerè
diuellenda. Itaque lilium & lapidem inter
essentias haberem à suis sordibus liberatam
illam; hanc etiam exaltatam, & composi¬
tione