337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 285.
tione in elixirium classem admissam. Tibi
quid videatur, vbi libitum fuerit, aperies,
Vale.
EPIST. XXXIII. DE VI¬
TRIS CHYMICIS, CLISSO,
acida muria, regulo, li¬
xiuiis, etc.
AD MAGNIF. D. FELICEM PLATE¬
rum, Archiatrum Basileensem.
VERSANTI mihi nuper in scripto quo¬
dam chymico variarum rerum spagyricarum
tum virtutes eximiè praedicante, tùm pra¬
xes operationesque docente, occurrit mi¬
rificum admodum spiritus salsi encomium,
vt & vitriolati. Dicit autor nullum esse mor¬
bum, & ne cogitari quidem posse vllum, cui
non sit exigendo, adeo vt eo salis spiritu
quo corrosum sit & potabile factum aurum,
ab agone reuocati sint quidam domitique
morti vicini morbi. Non immerito mirari
subiit, cur tanta nobis arcanorum, essentia¬
rum, magisteriorum, entium & aliorum ob¬
trudatur copia, cum vnius spagyricae essen¬
tiae tanta dicatur esse virtus. Ars non consi¬
stit in superflua rerum multitudine, sed in
his quae ad operis integritatem sunt neces¬
saria. Cogitaui itaque an non clissus, vitra
chymica, acida muria, regulus, lixiuia seu
capitella, vt vocant, sint exterminanda, &
vel in praeparatoriis saltem habenda, vel ad
capita