337
Clissus.
Vitrum
stibii.
286 EPIST. CHYMICARVM
capita artesque: genuinas reducenda, remit¬
tendaque. Clissum describunt, quod sit commistio
diuersarum essentiarum ex diuersis vnius plan¬
tae partibus, quarum quaeque sit suae perfectio¬
nis tempore collecta, purgata, digesta, & in
essentiam redacta, extractarum; veluti cum
ex vna oleum, ex altera sal, ex tertia aqua, &
sic deinceps facta sunt; ea coniunguntur ad
ignem modicum, vniunturque vel formâ li¬
quoris, vel pulueris, idque vel semel diuersis
cucurbitis vno alembico conclusis, destillatio¬
neque facta; vel ordine quodam, more imbi¬
bitionum. Non absurda est haec congeries.
Refert enim lapidis philosophici confectio¬
nem, & veras rerum essentias omni sua virtu¬
te instructas. Imitatur etiam elixiria, quae no¬
bilis efficaciae esse nullus ignorat spagirus.
An ergo peculiare quoddam artis caput est
clissus? Ego essentiis vel elixiriis aggrega¬
rem. Inter chymica vitra maximè vsitatum
est, quod è stibio conflatur, quod tamen
differentis est virtutis. Quoddam purgat
validissimè. Quoddam paulò mitius, vt
Ranzouianum. Quoddam sudorem saltem
mouet; quoddam planè nihil fatigat cor¬
pus. Potest et hoc referri ad aliquod ex su¬
perioribus. Aiunt arcana in vitris esse.
Referantur ergo ad essentias, vel turbith,
nisi mauis annumerare his, quae chymum
purgantium proportione referunt. At
[unclear] seu [GR][unclear][/GR] discreta est. Potes¬