337
Aerugo.
Essentia
mutabiles.
Regulus.
Stella.
Oxalme.
Lixiuia.
288 EPIST. CHYMICARVM
interdum abiiciunt. Aeruginem asserunt es¬
se magisterium Veneris: & ita de aliis. An
concedendum essentias non planè immu¬
tabiles, incorruptibilesque esse, licet id glo¬
rientur fanatici quidam; sed in se transmutari?
Concedendum etiam non omnia per natu¬
ram dari impura; & quaedam ab arte non
meliora, sed deteriora reddi, itaque relinqui
sibi oportere, saltem alienis foris adhaeren¬
tibus reiectis? Certè videntur vitra & scorie
arti maculam quandam aspergere velle, ni
eas recipiamus sede quadam excellente, qua¬
lis est magisterium dictum. Regulus specia¬
tim exit ex antimonio, quanquam metallici
excoctores suum quoddam argenti satis de¬
purati indicium eodem vocent nomine.
Vulgares officinae pro marcasita vendunt.
Aliquoties liquatus abit in stellam, eodem
plane vultu, quem exprimunt pictores, &
statuarij, cum radiis distentis. Plurima ei tri¬
buunt arcana, adeo vt inde prolicitum pul¬
uerem, aurum medicorum appellent, sicut
ante monui. Quid de hoc sentiendum? Num
reseruandus, an ad liquatoriam ablegan¬
dus? Mihi videtur materia essentiae chymi¬
cae esse potius, quam essentia, perinde vt &
de scoriis iudicaui. Acida muria, & lixiuia
ministrant operationibus chymicis. Fit au¬
tem illa ex aqua, aceto, & sale: aut etiam ex
sale & aceto tantum, qua mistura vtuntur
ad mercurium nigredine sua exuendum, vt
videre