337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 289
videre est apud Lullium, Vlstadium & alios,
& ipse verùm expertus sum. Sed non est ex¬
cedendus epistolae modus. Iudicium tuum
etiam hîc expecto. Vale.
EPIST. XXXIIII. DE AV¬
RO VITAE, REALGARE, SAN¬
guine lacertae, xenechdo, lacte vir¬
ginis, & aliis.
AD MAGNIF. D. FELICEM PLATE¬
rum, Archiatrum Basileensem.
INEXHAVSTVS est thesaurus chymia.
Subinde aliquid oritur noui, & quantum
didiceris, semper aliquid discendum restat.
Concinnant artifices vitae aurum, aurum
potabile, sanguinem lacertae, Realgar, xe¬
nechdon, lac virginis, risam galli, laudanum
opiatum, & nescio quae alia. Si omnia in ar¬
tem sint assumenda, vltra Caucasi magni¬
tudinem crescet. Tuo acumine mirificè de¬
lector. Apud te effundo mea cogitata. Tu
delectum facies. Aurum vitae non primariam
chymiae partem assero, sed opus quoddam,
quod ex chymicis existit ad vsum nempe cer¬
tum destinatum. Referri potest ad elixiria
sicca vel turbith composita. Fit enim ex tur¬"
bith minerali edulcorato & auri subtilissi¬
mo puluere ex amalgamate producto & ab
igni purpureo puniceóve colore donato,
postque misto illi. Si omnes tales misturae pe¬
culia¬
T
Aurum
Vitae.