821
ANTIGRAMANIA. 255
Quid ergo secat num patientem seu aegrum?
Multo minus. Hoc enim non esset curare;
sed vere ad essentiam redigere aegrum non
per Vulcanum, sed per terram; atque ita
non per sublimationem sed per descen¬
sum separato puro ab impuro. Quid tandom
illa essata anatome tractat, vt suggerat ista
tam magnifica? sanguinem humanum, ex
quo fabricant arcanum primę materiae, quan¬
quam etiam ex semine humano tum hoc
tum artificialem illum homuncionem quem
Dornaeus ex panè & vino elicit, creent; De¬
inde mineralia; animalia, vegetalia: destil¬
larent & celestia, nisi remotius esset caelum
sicut Paracelsus ex aere, igni, aqua, terra
simplicibus rerum naturis nihilominus ele¬
menta noua elicit, cum tamen Dornesij Car¬
dani & aliorum vere sentientium sententia
ignis nec elementum materiale, nec corpus
sit. Quid tùm postea? Etiam qualitates de¬
stillare possunt, & purum ex impuro se¬
gregare. Nam noster Paracelsus [sic] infra dicit
se qualitates elementares, à specificis segre¬
gare. Magnam tamen deprehendimus ar¬
tis paracelsicae imperfectionem.
Cùm enim homo sit microcosmus, con¬
stetque ex omnibus mundi partibus; vnde et¬
iam curae seu sanationis ratio sumenda sit,
ita vt si terra aegrotet, per terram seu salem
(sal ipsa est terra) sit curandus: si caelum
homi¬
Arcanum
primae mate¬
riae.
Paracelsus
ignem sepa¬
rat, qui ta¬
men in rerum
natura sub¬
stantia pro¬
priam non
habet.
Paracelsici
separant qua¬
litates a re¬
bus elemen¬
taribus.