821
264 ANDREAE LIBAVII D.
sioni, puluerisationi, infusioni &c. neuti¬
quam sit conferenda. Sed nescio quis hic
sibilauerit. Ni fallor credidit, Paracelsistas
non tantum medicinam immutare voluis¬
se, & hominem totum vna cum vniuersa
natura; sed & nouae Philosophiae discipli¬
nam & partiones instituere. Quid enim
liud portendunt illa insolita; Anatome es¬
sata: Ars signata; Physiognomia & Chiro¬
mantia Macrocosmica; & Spagiria? Sed
de illis vidimus. De hac vltima porro con¬
templemur.
Ait eam coquis esse venerabilem. Pu¬
tarunt nostri adolescentes an non volue¬
rit dicere [GR]μαγειρίαν[/GR] pro spagiria, vt sic ni¬
hil aliud hic designetur, quam famulus
quidam Vulcanius medicinas Paracelsicas
igni committens, & coquens. Hoc si est;
non vident quid nobilitatis aut praesidij
Paracelsicae certitudini inde possit esse.
Quid enim tum postea? Coquant illi & de¬
coquant, & concoquant; non fient inde
medici plus quam culinarij ministri. Esse
autem valde consentaneam illam & con¬
iugationem, & significationem, euincunt
Neoparacelsica. Essatae anatomiae succur¬
rit, & hospites intromittit. Opus hoc a
coctura non est alienum. Ait enim Vulgus
sibi persuasum habere, eo nomine pro¬
mitti aureos & argenteos montes: At qui
in tur¬
Paracelsica
disciplina.
Adamus a
Bodenstein
refert Para¬
celsicae [sic] me¬
dicinae esse 4
columnas
Physicen,
stronomian,
Alchymian
& virtutem
iudicetur ex
his num no¬
ster sit Para¬
celsicus [sic]. Non
apparebit.
Spagiria co¬
quorum.
Spagiria
[GR]μαγειρία.[/GR]
Quod Spagi¬
ria sit Ma¬
giria.