821
ANTIGRAMANIA. 265
in turba Philosophorum expediunt lapi¬
dis conficiendi rationem, crebro ingemi¬
nant istud COQVE, COQVE, COQVE.
Magiria ergo illa ars est. In super pistorum
& coquorum ars nihil est aliud. At his as¬
signatur spagiria. Est ergo coctio. Soli
molitores nos confundunt. Vtinam & illi
coquerent triticum & amylum inde con¬
ficerent: Et res perfecta esset. Sed si moli¬
tor est spagirus, dentes Neoparacelsi, &
seplasiarius vel aromatarius tritor, imo
volucrum rostra etiam erunt Spagiri; nec
cum fulmina conterunt alta ceraunia, id
sine spagiria fiet. Bene ergo dictum est,
sum huius esse amplissimum. Illud tamen
intelligere non possumus, quomodo co¬
qui, pistores, molitores, vnguentarij, pi¬
ctores dum colores terunt, &c. Inscij Spa¬
giriam venerentur. Fortaslis ea res est ali¬
quid ex Paracelsicis Melusinis, aer dadis,
syluanis, pygmaeis, xeninephideis, quibus
iucundum est occultas naturae proprieta¬
tes aperire hominibus, aut saganis, sala¬
mandris & reliquis phantasiae seu turbae
magnae Paracelsicae portentis. Id si est, non
immerito colitur, sicut Indi diabolum ado¬
rant, & veteres Veioues ne quid noxae in¬
ferant. Sed vt extra iocum dicamus quod
res est, delirat Neoparacelsus totus, & to¬
to aberrat veritatis coelo. Quid sit Spagi¬
ria
R 5
Molitores
Spagiri.
Magiria in
veneratio¬
ne.
Spiritus com¬
mentitij Pa¬
racelsi [sic].
Indi colunt
Veioues.