821
ANTIGRAMANIA. 271
Paracelsistae ergo sunt immunes ab
eorum iniuria.
Vtinam verum esset antecedens. Sed
norunt homines coquere & praeparare
medicamenta, medicum peritum non ef¬
ficere. Itaque ad Calendas Graecas tibi as¬
sentientur.
Aliud:
Paracelsistarum medicamenta sunt
pura.
Ergo sunt innoxia; & per consequens dicinarum.
falso traducuntur noxae crimine.
Firmamentum antecedentis; quia
Spagiria instructi norunt separare
purum ab impuro, venenum à salu¬
bri, feces expurgare, vnde sequitur
tutissimus vsus citra omnem naturae
laesionem.
Negant nostri discipuli antecedens, &
dicunt ad probationem quod petat prin¬
cipium. Sed sunto vera illa poena omnia,
vsque ad firmamenti prosyllogismum: Ni¬
hilominus tamen elenchus inconsequen¬
tis paralogismum configit. Nam sint me¬
dicinae Paracelsicae purae; Separetur etiam
purum ab impuro beneficio artis Spagiri¬
cae, hoc saltem detur essentias rerum eos
conseruatas velle; alienis abiectis: Dicimus
non absolui eos a noxa. Quia etiam optime
depurata, summe interdum nocent tanqua,
ignis. praesertim imperito vsu, ne quid di¬
camus
Spagiria me¬
dicum non
facit.
De puritate
Paracelsi¬
carum me¬
dicinarum.
Etiamsi es¬
sentias pu¬
ras retineant
tamen non
absoluti
sunt a no¬
xa.