821
272 ANDREAE LIBAVII D.
camus de erratis ęgrorum, circumstantium,
& cum quid praeter opinionem euenit, vt
in his quae occultata diu medicos latuerunt,
at repente interdum prorumpunt. Dein¬
de quod, cum etiam venenis sit sua essen¬
tia, necesse sit ad hanc peruenire laboran¬
do, aut cadauer fecesque pro essentia re¬
tineri, aut tandem alienam essentiam seu
confusam cum priore, seu per corruptio¬
nem Vulcaniam denuo generatam pro¬
duci. Quodcunque ex his sit; aut à noxa
se non liberabunt Paracelsici; aut pro au¬
ro stercus adhibuerint, & tot laboribus
excoxerint; aut aliud quiddam obtruse¬
rint pro essentia eius quod sunt policiti.
Quod autem in prosyllogismo dicitur id
petit principium. Nam impurum à puro
separari ab illis, aliquatenus crediderim;
omnino autem verùm non est, nec potest
ab illis firma adduci demonstratio. Hoc
constat, quod saepe deprauent rem, mu¬
tent, alterent, & potius aliud quid quam
idem per artem suam exhibeant. Nec ra¬
ro decipiuntur, vt apertum est. Futilis er¬
go elenchus committitur. Sed pergit mu¬
nire prosyllogismum prosyllogismo. Ita¬
que venenum a salubri expurgari spagiri¬
ce ita arguit:
Arsenici Spagirice praeparati vidimus
aliquot vncias instar butyri deuorari.
Ergo
Vide admo¬
nitionem
Zuingeri &
Arragosii in
Epistolis.
Cratonia¬
nis,
Dubium num
Paracelsici [sic]
impurum a
puro sepa¬
rent.
De arsenico
vorato.