821
ANTIGRAMANIA. 339
ore cumulatim, asserens nos ignorare quid
demus. Est autem res paucorum verborum.
Nam paralogismo breui includitur: Qui
nec simplicia nec composita quae praebet,
cognouit, is quid det, nescit. Galenici nec,
&c. Ergo, &c. Assumtum dependet ex igno¬
ta Spagiria. Verum respondendum est ordi¬
ne. Propositio in paralogismo non est [GR]κα¬
τὰ παντὸς[/GR], nec [GR]καθʼ ὅλου[/GR], nec [GR]καθʼ αυτό[/GR]. Omni¬
no ergo [GR]ἐπιστημονικῶς[/GR] non est conformata, &
per consequens [GR]αὐτόπιστον ἀξίωμα[/GR] esse ne¬
quit. Quid. n. si ex ea assumam; Ibis; vrsus,
ceruus, hippopotamus, & omnia ea a qui¬
bus Dornesius vult homines, & per conse¬
quens etiam Paracelsicos remedia accepisse,
nesciunt quid, quale, quantum; Ergo ne na¬
turae aduersantibus & inimicis vescuntur?
Poteramus autem etiam assumere de plantis,
de agyrtis, de vetulis, & omnino de Para¬
celsicis. Reuera enim Neoparac. non potest sci¬
re, quid, quale, quantum. Cur hoc? Quia ex
Chymia iudicat, quae tamen omnia pene ex
omnibus facit, & salibus eductis non acquies¬
cit; sed eos adhuc transformat in aquas,
lea, mysteria, arcana, turbitum, magisteria,
& infinita [GR]τερετίσματα[/GR]: putat autem se essen¬
tiam deprehendisse cum quoduis elicuit, cumque
essentiae essentia non sit; ipse tamen ex es¬
sentia semper essentiam venatur, absque vllo
fine. Non culpamus verorum Chymicorum
studium:
Y 2
An Galeni¬
ci ignorent
quid dent.
Propositio
vana.
Qui ex solae
Chymia &
oculis vulca¬
ni iudicat si¬
ne sensu &
ratione na¬
turali, nescit
omnia illa.
Chymia po¬
test omnia
ex omnibus
pene elicere.