821
340 ANDREAE LIBAVII D.
studium: attamen iudicent sapientes pos¬
ssitne id esse rei essentia, quod corruptio¬
ne prioris est genitum. Destillatio aquas &
olea elicit, non inexistentia actu naturae, sed
potentia. Etenim non fiunt secessu vt in la¬
cte, sed per transmutationem in vapores &
aerem spirituosum. Ex hoc secunda trans¬
mutatione redeunt in aquas vel olea, Quam
etiam terram & salem vocant: ea itidem fit
adustione terreae materiae. Inde collique¬
scit in oleum, vel aquam, aeris mistura hu¬
mida, quod ostendit repetita coagulatio
per diuaporationem, ita vt alienum elementum
ex aere in aquam mutatum accesserit. Itane
essentiae saluae educuntur? Cumque etiam
sola putrefactio oleum praebet, quod salten
segregandum est, quisque videt essentiam
misti periisse, si oleum est sulphur, & tertia
pars substantię. Deinde cum Neoparac. sen¬
sibus secundum naturę integritaten tribuat
minus nihilo: Nihil autem scire aut intelli¬
gere possit sine sensibus de operibus naturae
integris: Consequens irrefragabile est,
ipsum nec quid nec quale nec quantum sci¬
re. Itaque in igne reuerberij essatum argumen¬
tum redit in caput sophistae. Quod autem
sensus repudiet, in aestimandis naturae ope¬
ribus integris audiemus infra, non obstan¬
te eo quod oculos artificiales in mutata iam
natura, aut etiam per artem corrupta admisit.
Quid
Destillatae
aquae fiunt
ex coruptio¬
ne, longe ali¬
ter ac un la¬
ctis segrega¬
tione.
Sensibus fi¬
dem adimens
nihil scit.