821
342 ANDREAE LIBAVII D.
non est consequens eos naturę repugnan¬
tia adhibere, propter imperitiam.
Cadit ergo ex dimidia parte tam opero¬
sa probatio. Insuper ideo etiam assumtum
negatur, quia probatio eius principium pe¬
tit. Etenim non satis est ad fidem dicere, com¬
positiones Galenicae sunt confusae, sigilla¬
tim id demonstrandum est, & opponenda
ratio firmior. Quoniam vero Neoparac.
Theologus ille abnegatus, iudicare id ne¬
quit, neque etiam iudicat, cum artificib. solis,
& ex professo medicis plurimum ea res fa¬
cessat negotii; qua facilitate nos confusio¬
nis accusauit, ea repudiatur. In secundo mu¬
nimento ab argumento inscitię seu igno¬
rationis simplicium, pars est ignorantię elen¬
chus. Antecedens enim futile est. Quantum
enim humanae industriae scire licet, quan¬
tumque manifestauit naturę autor his in lo¬
cis, in quibus versantur, & monumentis quo¬
rum compotes fieri potuerunt; id Galenicis
omni vi ingenij & sensuum per tot experi¬
menta mundi est acquisitum, adeo vt quod
in arte constitutum est, id nec dum possit
labefactari, reliqua vero, quae ad artis seu
complementum seu ornamentum, augmen¬
tumve facta per experientiam accessione
indies cognoscuntur, neutiquam velint re¬
pudiata iidem: In quo ipso sentiet & Neopa¬
racel. sibi non mediocrem restare laborem,
huma¬
De composi¬
tis Galenicis
falsarius pa¬
stor nequit
iudicare.
Galenicis
plus sunt
simplicia co¬
gnita quàm
Paracelsicis.
Quod qui ne¬
gat, commen¬
taria inspi¬
ciat de to¬
tiùs orbis
simplicibus
concinnata,
cum vix
nus Dorne¬
sius ex Para¬
celsicis edi¬
derit ali¬
quid, &c.