821
ANTIGRAMANIA. 387
ploro, & reliquis conspirantibus coniicio
quid futurum sit ex vsu. Noui autem expe¬
rientia, quae sint notae fortis, quae debilis
medicinae, collatione instituta cum aegro¬
ti, temporis, & aliorum indicationibus.
Ringat iam Neoparacelsus, quid tum po¬
stea? Scribimus Recipe, Recipe. Quid scri¬
bitis vos Paracelsici? Si non vultis Recipe,
retineatis Decipe, id quod vobis haeredi¬
tarium esse, acceptum a spiritibus Para¬
celsicis, res ipsae loquuntur. Delirat cum
obiicit, nos veterum dosibus ita adhaere¬
re, vt caligas citius relinquamus. Sutor
vltra crepidam. Mendacium foetidum est.
Obiicit iterum capacitatem poculorum;
sed nouo cum conuitio, quasi iurassemus
necare aegrotos. Supra satis responsum de
copia est. Qui iurarint necare aegros;
euentus ostendit; nempe illi, qui pro
benedictis essentiis in ventriculos inge¬
runt corpus illud, ex quo fit atramen¬
tum scriptorium. Sed pecco dicens Neo¬
paracelsum iuratum. Eiuratus potius est.
Vt enim libere grassari possit, conscien¬
tiam iuratam non tenet. Et ideo DEO &
Ecclesiae iuramento renunciauit, ne esset
astrictus vllo sacramento. Videant aegroti,
quo medico vti malint, periurone Neopa¬
racello, an Academico iuramento non ad
male, sed bene ex pręscripto artis faciendum
obli¬
Bb 2
Experientia
& vsus re¬
rum notas
bonorum ha¬
bet & malo¬
rum, & eas
etiant in adu¬
telteriis arti¬
ficiosis ple¬
risque.
An adhaere¬
amus vete¬
rum dosibus.
Capacitas.
poculorum.
Paracelsici
iniurati, vt
eo liberius
grassentur.
Vtendum iu¬
ratis medi¬
cis ex Aca¬
demiis.