821
402 ANDREAE LIBAVII D.
Quid si patres familias nossent de bonita¬
te ciborum iudicare vel coelo nullo consi¬
derato? sed breui audies Neoparacelse,
volente DEO, quid de coelo tuo, à quo to¬
to tu cum omnibus tuis foedissime aberra¬
tis, secundum veritatem sit sentiendum.
Interim te [GR]μέτεωρολέρην[/GR] annumeremus il¬
lis fatuis, quorum mentionem facit collega
Paracelsi Agrippa, quod ob stultitiam coacti
sint pendere Alexandriae tributum illud
[GR]βλακκεννόμιον[/GR], pari modo, sicut hodie me¬
retriculae Romano pontifici soluunt pre¬
cium iniustitiae, quod vocant nummum
seu censum lactarium. Dum ais nos ope¬
rari tantum secundum libros absque ratione
& solertia; id fructus labiorum tuorum
mendacissimorum, & cordis impurissimi
est. Sed te libri vrunt punguntque. Bene fa¬
cis si illos caues, ne forte sapientior ex me¬
moria & tabulis mundi fias, id quod olim
de Christianorum liberis idem tecum Apo¬
stata Iulianus veritus legitur. Bene tamen
libros repudias, quia spiritus Paracelsici,
Euestri, & Xeninephidei ex doctrina Ar¬
batel solent vobis adesse, & omnia mon¬
strare sine libris, quos vocabas in praefa¬
tione mortuam literam, & ille autor Arbat¬
telis nihil inde discendum putat, quia omnia
sint plena errorum. Fortassis & Biblia abie¬
cisti, sicut professionem. O te sine libris
homi¬
Caue ne tibi
imponant pri¬
mates Para¬
celsici.
An Galeni¬
ci tantum ex
libris faciant
medicinam.
Libri inuisi
Paracelsi¬
cis.
Hos nuper
notauit etiam
Lenchhei¬
merus in
rudito suo
de sagis li¬
bello.
Libri repu¬
diati ab oc¬
cultis sophi¬
stis spirituum
commerciae po¬
scentibus.