821
ANTIGRAMANIA. 483
tantae impensę ad intelligenda laboranda¬
que praescripta sint insumptae; nihilomi¬
nus tamen latitant, tantumque chymici
inde reportant, quantum vsus rei & expe¬
rientia propria docet, quae tamen, sicut
cuique sua est, ita dissentit ab alterius mo¬
do, vt nondum consensus artificum chy¬
micam illam artem videatur constituissea
Haec & similia admonendi fuerunt stu¬
diosi, ne putent nos desciuissea veterum
arte medica; verbis id negantes, cum
vident admissam ad praeparatoriam phar¬
maceuticen chymiam, cognitos nouos
tum morbos tum remedia, & mutatam
conditionem hominum & plantarum per
aetates mundi, & naturam locorum. In
singularibus per se artis essentia non est,
vt quae non est mutabilium sed perpetuo¬
rum; Haec stabilia sunt; illa incremen
ta decrementaque, & alias varietates su¬
stinent. Nominantur quidem interdum
illa ipsa artis quoque titulo, & in artem
vocantur; Verum id modificatum est;
perinde vt subiecta artificum solemus
vsu amplo vocabuli, & operationes se¬
cundum artes, seu accommodationes
praeceptorum ad vsum & res externas sin¬
gulares arti assignare: Veluti statuariae est
certo artis instituto ex materia apta facere
Mercurium. Inuenerit aliquis nouum lignum:
non
Hh 2
Singularia
circa quae est
ars, interdum
arti asscri¬
buntur, sed
vt exempla.